monumenta.ch > Seneca Maior > sectio 15

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Seneca Maior, Controversiae, 9, 5, 15
MONTANUS VOTIENUS, homo rarissumi etiamsi non emendatissimi ingeni, vitium suum, quod in orationibus non evitat, in scholasticis quoque evitare non potuit; sed in orationibus, quia laxatior est materia, minus [ex] earundem rerum adnotatur iteratio. in scholasticis si eadem sunt quae dicuntur, quia pauca sunt, notantur. memini illum pro Galla Numisia apud centumviros tirocinium ponere. ex uncia heres erat patris sui Galla; obiciebatur illi veneficium. dixit rem disertissumam et omnibus saeculis duraturam, qua nescio an quicquam melius in eiusmodi genere causarum dictum sit: uncia nec filiae debetur nec veneficae. non fuit contentus; adiecit: in paternis tabulis filiae locus aut suus debetur aut nullus. et(iam)nunc adiecit: relinquis nocenti nimium, innocenti parum.